[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Nos hic continuo labore torquentImo in pectore cogitationes,Quas res publica dat domusque nobis;Unde rara quies sub hoc tumultu,Quem fert tunbo frequens negotiorum.Et si forte datur subinde duri60Qualiscumque remissio laboris,Non durat; redeunt brevi prementesAngores animum molestiores.Verum quando subit superna rebusTerrenis meditatio relictis,Mens curis vacat et caret labore.Haec sed stare nequit diu voluptas,Ni iuste fuerit Deus rogatus.Qui quamvis malefacta semper odit,Non odit tamen ille paenitentes,Sed clemens pater hic graves remittitNoxas, dans veniam reis reversis.Hac spe vivimus et laboriosamVitam ducimus.Haec tibique notaUt sit, scribimus ad fluentis AIlaeRipas, qui quoque Bregelam subintrat,Ad vos unde fit auctior profusus.Hos ergo hendecasyllabos minutosBoni consule, mi Sabine, quaeso,Non tuis similes Catullianis,Qui dulces redolent salem ac leporem,Cum multa simul eruditione.Tot annis valeas salubriterque,Quot versus facis elegantiores,Quam sunt, quos ego cudo, praepeditusCuris continuis negotiisque,Vel quot gratus ager refert aristas,61Cum iam Sirius igneus calescit.Quodsi versiculi parum plecebunt,Quos ex tempore mittimus, volantiAscribes calamo, profectioniNamque intendimus, ad graves ituriTractandum patriae vocantis actus.2Comptas floribus et rosis novellis,Et terrae variis virentis herbis,Quas hoc ver redolens reduxit orbi,Nuper, docte, tuas, Sabine, MusasVultu vidimus obvias serenoIn nostro reditu fluentis AllaeAd ripas, modulis simul canentesPimpleis resonans ab ore carmen,Carmen, dulce, suave, perpolitum,Quod nos exhilaravit ac refecitEt post hoc iter omne, taediosumQuod nobis fuerat, placens ademit.Quare tot tibi gratias habemus,Quot fert germina nunc humus tumescensHoc sub tempore, quo comas resumuntFrondentes procul arbores in antris62Et nostris prope quae manent in hortis,Quo iam celsa petunt OreadesquePindi culmina gressibus citatisEt quo nunc Dryades suas choreasImpigroque gradu suas NapaeaeIn pratis et agris aquisque ducunt.Iam quaecumque videntur undiquaqueIn campis vel in intimis virectisAut in vallibus, aut iugis in altis,Rident omnia, cuncta laeta rident.Hoc ut tempore, mi Sabine, festoQuod sunt pollicitae tuae Camenae Quo iam singula gaudiis resultantEt quo Spiritus affuturus ille,Qui replet pia corda Christianis,Certo creditur, huc velis venire,A te poscimus, ac tui iugalisConsortem thalami venire tecum.Insiderus item, velimus, unaUt tecum veniat vocatus hospes.Pro Volsca tamen Anna sit Camilla,Quae Turno tibi gessit in LatinosFidas suppetias deditque, quidquidSermonis Latti est politioris,A caro patre, cuius es profundaFactus splendidus eruditione,Praeclarum quoque nactus es per orbem63Cum magno pariter favore nomen.Scribenti modo fertur appulisseVestri nuntius huc ducis Borussi,Est a quo mihi litteras amicas,Pulsans ostia, redditurus.IllumDum sic excipio, recessit omnisConceptus calor atque me puellaeSolum Pierides statim relinquunt.At curae redeunt molestiores.Quas res pubilca dat, trahuntque longeA coeptis numeris.In is morariQuam gratum fuerit, tibi sit in teTestis noster amor, sibi SabinumPromittens animo benigniore,Quidquid scribitur, esse metiendum.Quodsi forte licentia CatulliInterdum vel et utimur Marulli,Fit, cum copia largior negaturIntento gravibus subinde rebus.Si te versiculi parum disertiHuc ducent, satis est.Vale venique!3Perlegi cupide tuum libellum,Leporis, salis, eruditionis64Plenum, quem toties videre avebam.Ex hoc ingenii libens acumenAmplexux, numeros iocosque dulcesTranscurri; neque Pegasum volantem,Quem clarum tibi stemma iussit esseCaesar, praeterii, nec hoc, amicisQuidquid Pierides tuae dicarunt.Dignas hinc tibi gratias referreDeberem siquidem, sed est supellex,Scis, quam curta mihi, sub hac palaestraIam pridem qui Heliconidas reliqui.Ingratus tamen esse nolo totus:Si Lucretia nostra non placebit,Quam mitto, veniam dabis; placereQuod possit tibi forte, deinde mittam.At patrocinio tuo tuisqueDoctis hendecasyllabis, Sabine,Indignus fuit ille sordidatus,Pro quo tot precibus simul profusisExposcis veniam, licet sit ustoDignus stigmate, contumax Iopas,Qui tangens fidibus chelyn malignisInfames voluit meos fidelesCives reddere, dixerat fidem quosInfregisse; docere quod nequibat.Poenas ferre graves calumniatorCoram iudicio, quod ergo fugit,Leges quas statuere, debuisset.65Quod porro quereris, gemis dolesqueMortem coniugis optimique Bembi,Tecum condolui, piis utrisque,Orans, Manibus ut quies beataDetur cum superis; et hanc utrisqueNobis, quando vocabimur, petamus!Nulli cedere nam solet propinquansCunctis terminus a Deo locatus.EPITAPHIUM SIGISMUNDI REGISSigismundus in hoc iacet sepulcro,Quod vivens sibi provide paravitPrimus Sarmatiae potens feracisHoc rex nomine, quem IagellianaEx magnis ducibus vetus propagoGestis, iustitia fideque clarumProduxit.Quibus et diu PolonosRexit magnanimos eosque multisAuxit divitiis honoribusqueEt tot magnificis ubique passimStructuris, ut in hac patescit arce,In templis et item Deo dicatis.Armis atque toga probe per omnesInsignis procul inde nationes,Veri cultur erat, tenax honesti66Et prudens, sapiens, pius, modestus,In cunctis ratione semper usus,Non praeceps neque concitus notatus.Tandem transiit hinc bis octo lustris,Ex hoc pondere corporis, peractis.Sancte sicut in hoc agebat, hoc sicEst tiam tempore mortuusque sancte,Christus quo tumulum die reliquit,Coniunctus superum beatitati.HYMNOSAD LECTOREMNon novem sororibus,Apollini nec hos paramus hymnos,Ungula latex equiRetectus hic non influit volantis
[ Pobierz całość w formacie PDF ]