[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Proditor Aeneas patriae est, ne crede Maroni,Romulus occisor fratris, uterque nothus.BOLESLAUS III CRIVOUSTUSHic quinquaginta pugnavit proelia signisCollatis, casu non variante fidem.Pugnavit quoties, toties et vicit; eorumNomina, quos vicit, quod breve claudat opus?Caesaris Henrici magnas fudisse cohortesSat sibi, si deessent cetera, laudis erat.Maerore interiit, quod prorsus inermis ab hoste [est]Foedifrago victus fraude doloque semel.I, modo Pompei numera mihi, Roma, triumphos,Nos Boleslai proelia; maior uter?71Pompeium Caesar bello prostravit aperto;Fraus potuit nostrum vincere sola ducem.VLADISLAUS IIQuattuor in natos regnum diviserat aequisPartibus egregia cum ratione pater.Ladislae, tibi Cracovia, natuMaxime, avaritia maxime, Marte nihil.Fratribus eiectis solus dum quaeris habereOmnia, possessis pelleris ipse bonis,Coniuge cumque tua, quae rem tibi suasit iniquam,Victus m externam profugis exsul humum.Ignorata tibi fuit alea? Discere in illaContentus proprio vivere quisque potest.Namque aliena petens perdit sua lusor et aurumDum cupit, amisso flens abit aere domum.BOLESLAUS IV CRISPUSDum cogit Prussos ad Christi dogma, PolonasAmisso evertit mitite Crispus opes.Transfuga ducebat nostros malefidus, iniquumTransgressos Ossam pertrahit inque locum.In convestitum viridanti caespite caenum72(A tergo in silvis abditus hostis erat)Insilit, inclusos caeno suffocat in illo;Vix pauci incolumes se eripuere fuga.Mens generosa dolo quia nil agit, ipsa malignisOpportuna dolis insidiisque capi est,Et quia metitur propriis virtutibus omnes,Est in perniciem credula saepe suam.BOLESLAUS IV CRISPUSDum cogit Prussos ad Christi dogma, PolonasAmisso evertit mitite Crispus opes.Transfuga ducebat nostros malefidus, iniquumTransgressos Ossam pertrahit inque locum.In convestitum viridanti caespite caenum(A tergo in silvis abditus hostis erat)Insilit, inclusos caeno suffocat in illo;Vix pauci incolumes se eripuere fuga.Mens generosa dolo quia nil agit, ipsa malignisOpportuna dolis insidiisque capi est,Et quia metitur propriis virtutibus omnes,Est in perniciem credula saepe suam.73CASIMIRUS II IUSTUSTractus ad imperium precibus lacrimisque suorumImperii fractas surgere fecit opes.Percussit scelerum fratris iusto ense ministros,Sacrificis pacem ruricolisque dedit,Qui modo calcati sub direptore iacebantInque suis rebus nil habuere sui.Intulit in patriam corpus Roma usque petitumDivi, qui floris nobile nomen habet.Mixta dedit domino scelerati aconita ministriInter sollemnes perfida dextra dapes,Trusit et in subitum patria plangente sepulcrumDelicias hominum deliciasque deum.LESCO V ALBUSCum sene bellavi patruo, sed an impius istoSim facto, iusti discutitote viri.Esset uter rerum dominus, certavimus; at meId velle in patriam nudus adegit amor,Ne paterer regnare lupum, maiore petentem,A quo pulsus erat, cum feritate gregem.Dum lavor, tnvadit Pomeranus balnea inermem,Dat non speratae meque meosque neci.Quanto igitur rerum dominis securius aevum(Quod quidam scripsit), cernite, pauper agit?74Tempora sunt, loca sunt quaevis metuenda potenti,Quod vivit, totum est: cura, pericla, metus.BOLESLAUS V PUDICUSTartaricus furor in cineres regnante PudicoSarmatiae totas paene redegit opes.In flammas abiit Cracovia, quicquid et agriPorrigitur ripas, Odera, ad usque tuas.Fugerat ad Iugros princeps, quia viribus imparAd confligendum cum subito hoste fuit.Stanislae, tuos cineres tellure levavitEt sacrum in fastia fecit habere locum.Coniuge consenuit cum virgine virgo maritusAddictus studiis, casta Diana, tuis.Bochnenses reperit thesauros primus et indeSarciiit a diris damma recepta Getis.LESCO VI NIGERQuanta locustarum, quo nos haec scripsimus anno,Appulit in nostros agmina ventus agros,Agmina tanta ferunt in nos venisse GetarumSub Nigro et primum congeminasse malum.Iis cessit solis, alio qui semper in hoste,75Cum quocumque iniit proelia, victor erat.Arma Ruthenorum ductore superba LeoneEt magna exigua contudit ille manu.Obtrivit quoties Lithuanum et Iazygas? (Hoc iamInteriit nostro fiinditus ense genus).Multa in Christicolas nil laudum habitura fueruntBella, lacessitus sed quia vicit, habent.HENRICUS PROBUSTeutonibus solis claves permiserat urbis,Quae regni titulum possidet una, Niger.Illi Silesium furtim sub nocte silentiMoenibus accipiunt, cui studuere, ducem,Nobilium contra, contra decreta senatus;Nam cui legitime sceptra darentur, erat.Perfida pars vicit; regnat Probus, exsulat heres.Sed res parta dolo non diuturna fuit.Silesii Henricum dubio rapuere veneno,Quod factis alter, nomine et alter erat.Qui fraudem in vita coluit, rem fraude paravit,Qua periit, dignus fraude perire fuit.76PRIMISLUSOb scelus Audacis raptum diadema PolonisRettulit istius gloria luxque viri.Magnus erat, tantum peperit qui primus honoremNobis, magnus et hic, qui revocavit, erat,Splendidus, antiquis certans heroibus omniVirtute, in summo quam decet esse viro.Caeditur insidiis celebrans sollemne Lyaei;Invidiam virtus dat sibi et illa necem.Et caute et timide genio servite, potentes!Exitio multis lux genialis erat.Hac Cyrus interiit, Macedo interiitque Philippus,Hac est Argolicis Troia cremata rogis.VENCESLAUS BOHEMUSAd Venceslai usque dies, Auguste, BohemiScortea Sauromatis tota moneta fuit.Nummus erat pellis detracta animantibus illis,Quas aspergillos patria nostra vocat.Hoc ego dum cuidam narro, qui strangulat amploArcas argento semper egenus, ait:Ergo putrescebant tunc nummi, o dura priorumTempora, tunc nasci res miseranda fuit!Gratia magna Deo, quod homo sum natus in istaSaecula, cum pelles non nisi sutor habet.77Quod si quando Deus mala vult saecla illa reverti,Timc ego tunc, Superi, milvius esse precor.LADISLAUS III CUBITALISCorpore parvus eram, cubito vix altior uno,Sed tamen in parvo corpore magnus eram.Non ego Prussorumque Bohemorumque cruoremIactabo cladem nec, Gedimine, tuam.Fortunam vici, cum qua mihi bella fuerunt,Ut Niger e terris triste volarat iter.Ter cecidi regno; per te, Rhamnusia, semperPost lapsum erexi maius ad arma caput.Corde viris opus est magno, non corpore; magnumQui stravit Goliam, nonne pusillus erat?Ingentem parvus Polyphemum vicit Ulysses;Sed tamen ille hominem, tam grave numen ego.CASIMIRUS III MAGNUSNil hoc splendidius, nil magnificentius uno est,Quodcumque illius respiciatur opus.Legibus armavit patriam placidumque sub illoLibertas ad nos protulit alma caput.Oppida tot cinxit muris, quot paene per omne78Hoc regnum muris oppida cincta vides.Tres simul hospitio excepit cum Caesare reges,Cum tibi dat neptem, Carole quarte, suam
[ Pobierz całość w formacie PDF ]